Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.93
lat cicero phi048 perseus lat1
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et vitiosa vita afflueret voluptatibus.