Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.95
lat cicero phi048 perseus lat1
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra: Si gravis, brevis; si longus, levis dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable