LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.14.p1

lat cicero phi048 perseus lat1

inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—, id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse fugiendum?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable