LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.32

lat cicero phi048 perseus lat1

Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi e)pigennhmatiko/n appellant; cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable