LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.33

lat cicero phi048 perseus lat1

Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset—w)fe/lhma enim sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable