LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.35

lat cicero phi048 perseus lat1

Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci pa/- qh appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt pa/qos. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur . omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi h(donh/n appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable