LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.55

lat cicero phi048 perseus lat1

Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telika/ dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci poihtika/, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est in illo pertinenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, efficiens dici potest.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable