Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.58
lat cicero phi048 perseus lat1
Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in contrariis.