LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.61

lat cicero phi048 perseus lat1

nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur ille in vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda. et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse in vita manendum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable