LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.21

lat cicero phi048 perseus lat1

O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable