LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.29.p2

lat cicero phi048 perseus lat1

Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable