LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.50

lat cicero phi048 perseus lat1

iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enim tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable