LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.53.p2

lat cicero phi048 perseus lat1

Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable