Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.67
lat cicero phi048 perseus lat1
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo utantur homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable