Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.68.p2
lat cicero phi048 perseus lat1
Quae est igitur causa istarum angustiarum? gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait Accius, malitiae natae sunt.