LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.22

lat cicero phi048 perseus lat1

nec vero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe. ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod agimus;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable