Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.31
lat cicero phi048 perseus lat1
Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui, mors cum adpropinquet, non 'refugiat ti/mido sanguen a/tque exalbesca/t metu'? etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere—quod item est reprehendendum in dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura. nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable