LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.32

lat cicero phi048 perseus lat1

maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum ictu configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable