LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.39

lat cicero phi048 perseus lat1

Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable