Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.61
lat cicero phi048 perseus lat1
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa certamina! ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable