Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.76.p5
lat cicero phi048 perseus lat1
Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haec omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable