Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.80
lat cicero phi048 perseus lat1
dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod quidem solet ebullire non numquam—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium bona, deformitatem, morbum, debilitatem mala.