Passage
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.83.p5
lat cicero phi048 perseus lat1
Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant? et hercule—fatendum est enim, quod sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam beatam vitam. vide rursus retro: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable