LOGOI

Passage

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.84

lat cicero phi048 perseus lat1

dato hoc dandum erit illud. Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. bonum liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. bonum valitudo: miser morbus. bonum integritas corporis: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera caecitas. quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit? sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable