LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.104

lat cicero phi049 perseus lat1

durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: volucribusne et feris? minime vero inquit, sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote. qui poteris? illi, non enim senties. quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, nihil necesse est inquit, undique enim ad inferos tantundem viae est. totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable