LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.105

lat cicero phi049 perseus lat1

trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret: Vidi/, videre quo/d me passa aege/rrume, Hecto/rem curru qua/driiugo rapta/rier. quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius et aliquando sapiens Achilles: Immo enimvero co/rpus Priamo re/ddidi, Hectora a/bstuli. non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat Hectoris.

Provenance