Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.106
lat cicero phi049 perseus lat1
ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat: Mate/r, te appello, tu/, quae curam so/mno suspensa/m levas, Neque te/ mei miseret, su/rge et sepeli na/tum—! haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare. prius qua/m ferae volucre/sque— metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit. Neu re/liquias seme/sas sireis de/nudatis o/ssibus Per te/rram sanie de/libutas foe/de divexa/rier— non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur. exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine gravi sensu; illa inania: Ipse summis sa/xis fixus a/speris, evi/sceratus, La/tere pendens, sa/xa spargens ta/bo, sanie et sa/nguine atro—