LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.107

lat cicero phi049 perseus lat1

non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt quam ille latere pendens, cui se hic cruciatum censet optare. quae essent dura, si sentiret, sunt nulla sine sensu. illud vero perquam inane: Ne/que sepulcrum, quo/ recipiat, ha/beat, portum co/rporis, U/bi remissa huma/na vita co/rpus requiesca/t malis. vides, quanto haec in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable