LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.115

lat cicero phi049 perseus lat1

qua est sententia in Cresphonte usus Euripides: Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domum Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus, Huma/nae vitae va/ria reputanti/s mala; At, qui/ labores mo/rte finisse/t gravis, Hunc o/mni amicos lau/de et laetitia e/xsequi. simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos: Ignaris homines in vita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine leto. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.

Provenance