Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.14.p1
lat cicero phi049 perseus lat1
in primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem a)ci/wma , utar post alio, si invenero melius) —id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. cum igitur dicis: miser M. Crassus, aut hoc dicis: miser est Crassus, ut possit iudicari, verum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable