LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.17.p3

lat cicero phi049 perseus lat1

Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientis esse profitentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable