LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.19

lat cicero phi049 perseus lat1

sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen: nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable