LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.22.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

Aristoteles, longe omnibus—Platonem semper excipio—praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens; cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat; quintum genus adhibet vacans nomine et sic ipsum animum e)ndele/xeian appellat novo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable