Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.45.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable