LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.49

lat cicero phi049 perseus lat1

praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit —nihil enim pugno—, quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem Plato nullam adferret—vide, quid homini tribuam—, ipsa auctoritate me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable