Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.69
lat cicero phi049 perseus lat1
a)nti/xqona, ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelu/m nitescere, a/rbores fronde/scere, Vite/s laetificae pa/mpinis pube/scere, Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere, Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia, Fonte/s scatere, herbis pra/ta convesti/rier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho-