LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.70.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

minis utilitati agros omnis et maria parentia—: haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin is praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris? sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum non vides, tamen, ut deum adgnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum et inventione et celeritate motus omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis adgnoscito.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable