LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 1.71.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

in animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire quidem igitur. est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable