Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.19
lat cicero phi049 perseus lat1
ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E vi/perino mo/rsu venae vi/scerum Vene/no inbutae tae/tros cruciatu/s cient. itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens; Heu, qui/ salsis flucti/bus mandet Me ex su/blimo verti/ce saxi! Iam iam a/bsumor; confi/cit animam Vis vo/lneris, ulceris ae/stus. difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui ita clamare cogatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable