LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 2.27.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt. recte igitur a Platone eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec a pueritia legimus ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable