LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 2.31.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis dolor. prudentiamne vis esse, sine qua ne intellegi quidem ulla virtus potest? quid ergo? ea patieturne te quicquam facere nihil proficientem et frustra laborantem? an temperantia sinet te inmoderate facere quicquam? an coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? quid? fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable