Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.33
lat cicero phi049 perseus lat1
num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum—? a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto u/mido, Quod e/iulatu, que/stu, gemitu, fre/mitibus Resona/ndo mutum fle/bilis voce/s refert. non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur?—sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable