LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 2.36

lat cicero phi049 perseus lat1

itaque illi, qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu parietum umbris occuluntur. illi autem voluerunt nihil horum simile esse a/pud Lacaenas vi/rgines, Quibus ma/gis palaestra Euro/ta sol pulvi/s labor Mili/tia in studio est qua/m fertilitas ba/rbara. ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable