Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.39
lat cicero phi049 perseus lat1
non minus autem exercitatum : ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit: Qui a/lteri exitiu/m parat, Eum sci/re oportet si/bi paratum, pe/stem ut participe/t parem. abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget. siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. quaerit enim, quid actum sit: Elo/quere eloquere, re/s Argivum proe/lio ut se su/stinet.— Non po/test ecfari ta/ntum dictis, qua/ntum factis su/ppetit Labo/ris. quiesce igitur et volnus alliga. etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus: Ubi fortuna Hecto/ris nostram acrem a/ciem inclinata/m . . et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable