LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.16.p2

lat cicero phi049 perseus lat1

Veri etiam simile illud est, qui sit temperans— quem Graeci sw/frona appellant eamque virtutem swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines xrhsi/mous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest a)bla/beian; nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini)—reliquas etiam virtutes frugalitas continet. quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.

Provenance