LOGOI

Passage

Cicero, Tusculanae Disputationes 3.18.p1

lat cicero phi049 perseus lat1

frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem nihili dicitur.—qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. et sunt illa sapientis: aberit igitur a sapiente aegritudo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable