Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.20
lat cicero phi049 perseus lat1
Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi invidiam, quae tum est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae. quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: quisnam florem liberum invidit meum? male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim videre, sic invidere florem rectius quam flori. nos consuetudine prohibemur; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable