Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.26
lat cicero phi049 perseus lat1
qualis enim tibi ille videtur Ta/ntalo progna/tus, Pelope na/tus, qui quondam a/ socru Oe/nomao rege Hi/ppodameam ra/ptis nanctus nu/ptiis—? Iovis iste quidem pronepos. tamne ergo abiectus tamque fractus? Noli/te inquit hospite/s ad me adi/re, ilico i/stic, Ne co/ntagio/ mea boni/s umbrave o/bsit. Tanta vis sce/leris in co/rpore hae/ret. tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas? Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit, Lacrimae/ peredere u/more exangui/s genas, Situm i/nter oris bárba paedore hórrida atque Intónsa infuscat péctus inluvié scabrum. haec mala, o stultissime Aeeta, ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis —; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable