Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.28.p2
lat cicero phi049 perseus lat1
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam: videntur enim omnia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur: E/go cum genui, tu/m morituros sci/vi et ei rei su/stuli. Prae/terea ad Troia/m cum misi ob de/fendendam Grae/ciam, Sci/bam me in morti/ferum bellum, no/n in epulas mi/ttere.