Passage
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.29
lat cicero phi049 perseus lat1
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere: Nam qui hae/c audita a do/cto meminisse/m viro, Futu/ras mecum co/mmentabar mi/serias: Aut mo/rtem acerbam aut e/xili maesta/m fugam Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali, Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret, Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.